- COLUS
- COLUScom lana, et fusus cum stamine, in pompa nuptiali, apud Romanos olim, Sponsae praeferri solcbant a duobus, ad lectum usque, tamquam operis, in quo futura esset, auspicia, utque sic sedulitas futurae Matrisfamilias designaretur. Sicuti apud Graecos etiam cribrum praeferebatur, et ante thalamum pistillum alligabatur, uti videre est apud Scaligerum, Poetices l. 3. c. 101. et infra, ubi de Nuptiis. Sed et olim Tanaquillae, Prisciuxori, statua a Romanis posita, lanam, fusum et colum tenens in probitatis ac virtutis muliebris argumentum, uti testatur Festus, Plinius, l. 8. c. 48. et Plut. Problem. 30. Prisci moris vestigiis etima recentiori aevô perdurantibus: Sepulchro enim filiae Ottonis I. Imperatoris cognomine Magni, Conrado Franconiae Duci nuptae, fusum argenteum honoris memoriaeque ergo appensum fuisse, discimus ex Dietmaro, l. 2. p. 25. Vide quoque infra in voce Fusus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.